# Epitome astronomiae 327-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILINVN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/327-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/327-2

obseruat, declinare à polis eclipticae quinque gradibus, eosque circa polos eclipticae motu circuli nodorum nonuorticonuerti. Planum ergo eccentrici, nec non & epicycli (quae duo plana semper vnita sunt) siue tota via lunaris eclipticam seu viam solarem duobus locis oppositis intersecat, & vna medietate in boream, altera in austrum declinat. Quare epicycli centrum, quod per Zodiacum aequaliter mouetur, vno mense duntaxat bis in eclipticam incidit, reliquo autem tempore vel in boream vel in austrum abit.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
