Latin
ILINVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 328
Unproofread scanNot analysed yet
Declara hanc anomaliam aliquo exemplo simili, quo commodius quae in latitudine lunae animaduertenda sunt, cognosci possint: uiusmodi sunt digreßiones Solis ab aequinoctiali circulo, eiusmodi se habent digreßiones lunae ab ecliptica: hoc est, qualiter ecliptica ad aequatos rem se habet, taliter via lunaris ad viam solarem. Hanc positionem plaeraque illic dicta, hic etiam locum habent. Sicut eclipticae vna medietas ab aequatore in boream, altera in austrum declinat: ita viae lunas ris vna medietas ab ecliptica borealem, altem aus stralem latitudinem habet. Sicut illic, ita &hic quatuor punctis velut care dinalibus totus lunaris circulus in quatuor quadrantes dirimitur. Punctis duobus aequinoctialibus correspondent hic duae intersectiones, prior verno aequinoctio comparata, dicitur σύνδεσμος ἀναβιβάρων, nodus ascendens, vel Caput Draconis. Per istum nodum Luna ex latitudine australi per clipticam in boream ascendit. Sic oppositam ob causam alter noE dus dicitur descendens, σύνδεσμος καταβιβάθων, vel Cauda Draconis. Punctis solstitialibus, quibus fit maxima Solis de clinatio, correspondent duo limites quibus lunae latitudo ab ecliptica vel borealis vel australis maxima est.