Latin
THEORIA TRIVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 331-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEORIA TRIVM SVPERIORVM PLA NETARVM, SATVRNI, IOVIS ET MARTIS b. X. D. Quare tres hi Planetae Saturnus, Iupiter &Mars nominantur superiores? Quia supra Solem Planetarum Regem &Ducem collocantur. Sic similem ob causam Venus &Mercurius dicuntur inferiores. Quare iam nunc eorum theoriae proponuntu Post explicationem theoriarum Solis &Lunae, tanquam simpliciorum, merito horum trium planetarum theoriae subijciuntur, propterea quod pluribus motuum diuersitatibus, quam Sol &Luna, paucioribus autem quàm Venus &Mercurius obnoxiae sunt. Quae causa est, quod eorum theoriae coniunguntur?