# Epitome astronomiae 331-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, THEORIA TRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/331-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/331-2

THEORIA TRIVM SVPERIORVM PLA NETARVM, SATVRNI, IOVIS ET MARTIS b. X. D. Quare tres hi Planetae Saturnus, Iupiter & Mars nominantur superiores? Quia supra Solem Planetarum Regem & Ducem collocantur. Sic similem ob causam Venus & Mercurius dicuntur inferiores. Quare iam nunc eorum theoriae proponuntu Post explicationem theoriarum Solis & Lunae, tanquam simpliciorum, merito horum trium planetarum theoriae subijciuntur, propterea quod pluribus motuum diuersitatibus, quam Sol & Luna, paucioribus autem quàm Venus & Mercurius obnoxiae sunt. Quae causa est, quod eorum theoriae coniunguntur?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
