# Epitome astronomiae 332-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, HEORIA TRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/332-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/332-2

Obseruationibus compertum est, tres hos Planetas in motuum suorum qualitate tam secundum longitudinem quam latitudinem sibi similimos esse, solaque quantitate inter se discrepare. Supponendum ergo fuit, eorum orbes omnino similiter & vniformiter esse dispositos. Quare motus eorum vna thee oria doceri possunt. Quot sunt orbes in qualibet trium superiorum planetarum Theoria? Quatuor. Vnus Eccentricus deferens Epicyclum. Due Duo deferentes apogaeum & perigaeum eccentrici. Quartus est Epicyclus ferens corpus planetae. His additur Aequans vel Aequator, qui tamen non orbis, sed circulus est.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
