Latin
THEORIA TRIVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 333
Unproofread scanNot analysed yet
Quae causa est positionis horum orbium? Orbes Planetarum creduntur esse eccentrici, propter distantias inaequales, &propter prosthac phaereses epicyclorum maiores atque minores, sicut supra in Sole &Luna etiam diximus. Deferentium apogaea eaedem causae sunt, quae supra. Orbis is, cui affixum est corpus planetae, statuitur Epicyclus esse, quia isti planetae crebris obseruationibus depraebensi sunt in ijsdem eccentrici locis diuersimode incedere. Sunt enim aliquando veloces, post tardi, mox stationarij, inde retrogradi.