# Epitome astronomiae 333

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, THEORIA TRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/333

Quae causa est positionis horum orbium? Orbes Planetarum creduntur esse eccentrici, propter distantias inaequales, & propter prosthac phaereses epicyclorum maiores atque minores, sicut supra in Sole & Luna etiam diximus. Deferentium apogaea eaedem causae sunt, quae supra. Orbis is, cui affixum est corpus planetae, statuitur Epicyclus esse, quia isti planetae crebris obseruationibus depraebensi sunt in ijsdem eccentrici locis diuersimode incedere. Sunt enim aliquando veloces, post tardi, mox stationarij, inde retrogradi.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
