Latin
HEORIA TRIVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 334-2
Unproofread scanNot analysed yet
Huc accedit planetarum diuersa à terra distantia, quam ipsi mutabilitatè apparentis magnitudinis produnt. Huiusmodi autem apparentiae per epicyclum saluari possunt. Quare Aequantes circuli adijciuntur? Propterea quod tam eccentricorum quam epis cyclorum horum planetarum conuersiones non ad sua centra, sed ad alienum quoddam punctum aequari animaduersae sunt. Illud ergo punctum Aequantis centrum vocatur. Cùm autem huic centro non opus sit peculiarem orbem circumscribere, cum nullus alius sit eius vsus: Artifices solo circulo in plano eccentrici descripto, ipsi eccentrico aequali, contenti sunt. An nullus Deferens Nodos hî locum habet? Etsi sanè tales orbes in his theorijs esse, &ideo etiam ponendos esse dubium non sit, propter sectios nes eccentricorum &eclipticae mobiles: quia tamen latitudinum varietates vnà cum apogaeis aequaliter in consequentia signorum prorepere obe seruantur, officium hoc deferendi nodos deferentis bus apogaea conceditur, orbe illo hîc alium vsum non habente neglecto.