# Epitome astronomiae 334

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, THEORIA TRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/334

Huc accedit planetarum diuersa à terra distantia, quam ipsi mutabilitate apparentis magnitudinis produnt. Huiusmodi autem apparentiae per epicyclum saluari possunt. Quare Aequantes circuli adijciuntur? Propterea quod tam eccentricorum quam epicyclorum horum planetarum conuersiones non ad sua centra, sed ad alienum quoddam punctum aequari animaduersae sunt. Illud ergo punctum Aequantis centrum vocatur. Cùm autem huic centro non opus sit peculiarem orbem circumscribere, cum nullus alius sit eius vsus: Artifices solo circulo in plano eccentrici descripto, ipsi eccentrico aequali, contenti sunt. An nullus Deferens Nodos hîc locum habet? Etsi sanè tales orbes in his theorijs esse, & ideo etiam ponendos esse dubium non sit, propter sectios nes eccentricorum & eclipticae mobiles: quia tamen latitudinum varietates vnà cum apogaeis aequaliter in consequentia signorum prorepere obs seruantur, officium hoc deferendi nodos deferentia bus apogaea conceditur, orbe illo hîc alium vsum non habente neglecto.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
