Latin
THEORIA TRIVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 335
Unproofread scanNot analysed yet
Sic alij etiam epicyclorum epicycli asciscendi fuissent, qui inclinationum epicyclorum mutationes examinarent; Sed cum poßint rationes earum mutationum nihilominus exponi, &multitudine orbium tyrones minus offendantur, hi enumerati nobis sufficiant. Figura pręcedente A centrum mundi, B centrum eccentrici, C orbis (albus) eccentricus est, cuius limea media regula est totius eius orbis. D &E (nigri sunt orbes deferentes apogea, F centrum epicycli ferentis in circumferentia sua planetae corpus; conuertitur autem epicycli centrum in linea eccentrici media. G circulus aequans est, cuius centrum H. M orbis extremus (si theorijs his eum adiungere libeat) est Deferens nodos. II. quomodo &qualiter Eccentrici trium superiorum planetarum deferentes epicyclos, mouentur? Excentrici trium superiorum mouentur secundum signorum seriem, circa polos proprios ab eclipticae polis vtrinque inaequaliter declinantes, aequaliter circa centra suorum Aequantium circulorum. Circulum suum absoluunt eccentricus quidem Saturni annis 30. Iouis autem annis 12. &Martis biennio ferè. Hoc motu circumferuntur Epicycli eorum. Motus diurnus eccentrici Saturni sub Zodiaco vel ab aequinoctio est 2. scro. sec. 35. tert. 33. quart. 2. quint. Iouis, 4. scr. 59. sec. 15. tert. 49. quart. 53. quines