Latin
ITVRNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 336
Unproofread scanNot analysed yet
Quae nam vel vbi sunt haec Aequan tium circulorum centra, circa quae eccentricorum motus regulariter incedunt? Centra aequantium, seu puncta aequalitatis hos rum planetarum sunt in linea apogei versus apogaeum, duplam habentia à centro mundi distantis am ad eccentricitatem eccentrici. Quid hanc Eccentricorum anomaliam consequitur? Cum Aequalitatis centrum, quod in Luna intra centrum eccentrici versus perigaeum, videl. ipsi terrae vnitum erat, hîc autem versus apogaeum vltm eccentrici centrum attollatur: Necesse est, vt motus eccentrici epicyclo ad apogaeum eius versante, sicut in luna acceleratur, ita hîc tardior fiat, contrarium autem circa perigaeum accidit. Minor enin enim eccentrici portio debetur superiori aequantis medietati, maior inferiori. Sicut in figuris harum theoriarum patet, si enim intelligatur recta ducta per centrum aequantis ad angulos rectos lineae apogęi, ista, quia per centrum, diuidit aequantem circulum in duos semicirculos, tat eccentricum secat in segmenta inaequalia, quorum minus supra, majus infra relinquitur. At propter regularitatem motus super centrum aequantis, segmenta ista eccentrici inęqualia aequali tempore peragrantur. Motus ergo superius tardior, inferius velocior est.