Latin
ULUNUNL
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 339
Unproofread scanNot analysed yet
ULUNUNL in V apogeum verum, siue punctum à terra remetissimum notat, &recta BHP in P punctum contactus vel concauitatis monstrat. Quae porismata sequuntur hanc epicycli anomaliam? 1. Motus planetae ad quoduis aliud punctum in epicycli circumferentia praeter apogaeum &perigaeum medium est inaequalis. 2. Centro epicycli in apogaeo &perigaeo eccentrici existente, tria ista puncta, punctum contactus, apogaeum verum, &apogaeum medium coincis dunt. Extra vero sic separantur, vt punctum contactus mediet inter vtrumque apogaeum, propterea quod centrum eccentrici inter aequantis &eclipticae centrum mediat. 3.