# Epitome astronomiae 339

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ULUNUNL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/339

ULUNUNL in V apogeum verum, siue punctum à terra remetissimum notat, & recta BHP in P punctum contactus vel concauitatis monstrat. Quae porismata sequuntur hanc epicycli anomaliam? 1. Motus planetae ad quoduis aliud punctum in epicycli circumferentia praeter apogaeum & perigaeum medium est inaequalis. 2. Centro epicycli in apogaeo & perigaeo eccentrici existente, tria ista puncta, punctum contactus, apogaeum verum, & apogaeum medium coincis dunt. Extra vero sic separantur, vt punctum contactus mediet inter vtrumque apogaeum, propterea quod centrum eccentrici inter aequantis & eclipticae centrum mediat. 3.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
