# Epitome astronomiae 340-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, HEORIA TRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/340-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/340-2

Centro epicycli in apogaeo & perigaeo eccentrici existente, tria ista puncta, punctum contactus, apogaeum verum, & apogaeum medium coincis dunt. Extra vero sic separantur, vt punctum contactus mediet inter vtrumque apogaeum, propterea quod centrum eccentrici inter aequantis & eclipticae centrum mediat. 3. In medietate eccentrici descendente ab apogaeo ad perigaeum, apogaeum medium praecedit, & verum sequitur concauitatis punctum, secundum signorum succeßionem, oppositum fit in altera, haeapogaeum verum à puncto contactus (quando scilinter se differunt) semper inclinat ad apogaeum eccentrici, & apogaeum medium ad perigaeum eiusdem. 4. In superiore eccentrici parte planetae motus in epicyclo velocior est, quam in inferiore. Illum enim apogaeum medium in consequentia procedit, versus eandem partem, in quam planeta tendit. contrarium sit in opposito. Figura pręcedente punctum concauitatis P medium reperitur inter M & V, quocunque loco fuerit H centrum epicycli extra D & E. Inclinat ani tem V ad apogeum eccentrici, & M ad perigeum: Ibidem videre est, dum epicyclus ex H ascendentis eccentrici medietatis transit per D apogeum versus H alterum epicycli locum: interim M medium apogetum appropinquat ad P secundum signorum ordinem, vel in eam partem in quam planeta mouetur, eique vnitur in D. postea separatur rursus, sed in alteram partem.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
