Latin
ULUNUNL
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 341
Unproofread scanNot analysed yet
Qua harmonia motus tres superiores planetae Solem obseruant? Reuolutionibus periodicis Epicyclorum suorum &eis quae inde dependent. Quomodo? Obseruationes euincunt (res admiratione dignißima est) quod in omni coniunctione Solis cum trium superiorum aliquo media, ipse planeta in epicycli sui apogaeo medio, &in qualibet oppositione media, ipse planeta in perigaeo medio versetur. Allibi vero quantum abfuerit Solis locus medius à planetae medio loco, tantundem planeta ipse à medio apogaeo, recedit. Figura hac A centrum mundi est, B centrum epicycli in suo orbe. Quando ergo Sol motu orbis sui medio peruenerit in C, quo loco medij motus Solis &planetae coniunguntur, ibidem planeta in epicycli sui apogaeo medio D inuenitur. Inde recedente Sole à coniunctione, verbi gratia, in E, sextante circuli: planeta in F similiter sexta NAcirculi sui parte ab apogaeo XXX medio distat. Ita Sole in G planeta in H reperitur, quadrante distantes vterque à dicto initio. Non aliter Sole in I triente remoto, planeta in K est.