Latin
HEORIA TRIVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 341-2
Unproofread scanNot analysed yet
Eo igitur interuallo ad motum medium planetae in epicyclo accedunt tanti arcus, quantae sunt prosthaphęreses vtrinque inter M &P. Quare in superiore parte velocior est epicycli conuersio; Contrarium his in inferiore parte accidit. Qua harmonia motus tres superiores planetae Solem obseruant? Reuolutionibus periodicis Epicyclorum suorum &eis quae inde dependent. Quomodo? Obseruationes euincunt (res admiratione dignißima est) quod in omni coniunctione Solis cum trium superiorum aliquo media, ipse planeta in epicycli sui apogaeo medio, &in qualibet oppositione media, ipse planeta in perigaeo medio versetur. Alibi vero quantum abfuerit Solis locus medius à planetae medio loco, tantundem planeta ipse à medio apogaeo recedit. Figura hac A centrum mundi est, B centrum epicycli in suo orbe. Quando ergo Sol motu orbis sui medio peruenerit in C, quo loco medij motus Solis &planetae coniunguntur, ibidem planeta in epicycli sui apogaeo medio D inuenitur. Inde recedente