# Epitome astronomiae 341-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, HEORIA TRIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/341-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/341-2

Eo igitur interuallo ad motum medium planetae in epicyclo accedunt tanti arcus, quantae sunt prosthaphęreses vtrinque inter M & P. Quare in superiore parte velocior est epicycli conuersio; Contrarium his in inferiore parte accidit. Qua harmonia motus tres superiores planetae Solem obseruant? Reuolutionibus periodicis Epicyclorum suorum & eis quae inde dependent. Quomodo? Obseruationes euincunt (res admiratione dignißima est) quod in omni coniunctione Solis cum trium superiorum aliquo media, ipse planeta in epicycli sui apogaeo medio, & in qualibet oppositione media, ipse planeta in perigaeo medio versetur. Alibi vero quantum abfuerit Solis locus medius à planetae medio loco, tantundem planeta ipse à medio apogaeo recedit. Figura hac A centrum mundi est, B centrum epicycli in suo orbe. Quando ergo Sol motu orbis sui medio peruenerit in C, quo loco medij motus Solis & planetae coniunguntur, ibidem planeta in epicycli sui apogaeo medio D inuenitur. Inde recedente

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
