# Epitome astronomiae 341

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ULUNUNL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/341

Qua harmonia motus tres superiores planetae Solem obseruant? Reuolutionibus periodicis Epicyclorum suorum & eis quae inde dependent. Quomodo? Obseruationes euincunt (res admiratione dignißima est) quod in omni coniunctione Solis cum trium superiorum aliquo media, ipse planeta in epicycli sui apogaeo medio, & in qualibet oppositione media, ipse planeta in perigaeo medio versetur. Allibi vero quantum abfuerit Solis locus medius à planetae medio loco, tantundem planeta ipse à medio apogaeo, recedit. Figura hac A centrum mundi est, B centrum epicycli in suo orbe. Quando ergo Sol motu orbis sui medio peruenerit in C, quo loco medij motus Solis & planetae coniunguntur, ibidem planeta in epicycli sui apogaeo medio D inuenitur. Inde recedente Sole à coniunctione, verbi gratia, in E, sextante circuli: planeta in F similiter sexta NAcirculi sui parte ab apogaeo XXX medio distat. Ita Sole in G planeta in H reperitur, quadrante distantes vterque à dicto initio. Non aliter Sole in I triente remoto, planeta in K est.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
