# Epitome astronomiae 345

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ULUNUNL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/345

Quod si planeta fuerit in apogaeo vel perigaeo vero epicycli: vniuntur AK & AL, si vero centrum epicycli sit in apogaeo vel perigaeo eccentrici: vniuntur AI, AK & CHM. Quid sunt medius & verus motus planetae & epicycli? Medius motus est arcus Zodiaci ab aequinoctio verno secundum signorum seriem, vsque ad lineam medij motus planetae. Verus motus epicycli ab eodem initio per successionem signorum, vsque ad veri motus epicycli lineam extenditur. At verus motus planetae eodem modo ad lineam veri motus planetae numeratur. In Figura eadem arcus NFI medius motus est, NEK verus motus epicycli, & NFL verus motus planetae. Quid est anomalia eccentri, vel Centrum medium & aequatum? Arcus Zodiaci ab apogaei linea, secundum signorum seriem, vsque ad lineam medij motus plas netae, vocatur anomalia eccentri media, Alphoni sini nominant Centrum medium aut aequale. Sed anomalia eccentri vera aut aequata, in linea veri motus epicycli finitur. Quid est prosthaphaeresis eccentri, vel aequatio Centri in eccentricor Est arcus eccentrici inter lineam medij & veri motus epicycli compraehensus.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
