Latin
INONVMV
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 346-2
Unproofread scanNot analysed yet
In eadem figura penultima pręcedente est arcus IK. Quid est prosthaphaeresis eccentri, vel aequatio centri in epicyclou Est arcus epicycli inter apogaeum medium &verum interceptus. Arcus VM. Hic arcus nullus est epicycli centro in apogan existente: maximus autem, si fuerit in longitudinibus medijs. Prosthaphaeresis eccentri, vel aequatio centrium eccentrico, &in epicyclo, perpetuo inter se similis sunt. Porro descendente epicyclo ab apogaeo eccens trici ad perigaeum, ista prosthaphaeresis aufertum anomaliae eccentri mediae, &apponitur argume to medio, seu motui epicycli, vt illic tam aequatam anomaliam eccentri, quam aequatum argumentum constituat. Contrarium in altem medietate accidit. Cùm enim in AI, &CHM parallelas incidat ABV recta, angulos IAH, &MHV efficiet aequales per29. primi Eucli: At aequalibus his angulis debentur arcus IK &VM similes.