# Epitome astronomiae 346

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ULUNUNL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/346

In eadem figura penultima pręcedente est arcus IK. Quid est prosthaphaeresis eccentri, vel aequatio centri in epicyclo? Est arcus epicycli inter apogaeum medium & verum interceptus. Arcus VM. Hic arcus nullus est epicycli centro in apogaeo existente: maximus autem, si fuerit in longitudis nibus medijs. Prosthaphaeresis eccentri, vel aequatio centri an eccentrico, & in epicyclo, perpetuo inter se similes sunt. Porro descendente epicyclo ab apogaeo eccentrici ad perigaeum, ista prosthaphaeresis aufertur anomaliae eccentri mediae, & apponitur argumens to medio, seu motui epicycli, vt illic tam aequatam anomaliam eccentri, quam aequatum argumentum constituat. Contrarium in altera medietate accidit. Cùm enim in AI, & CHM parallelas incidat AMV recta, angulos IAH, & MHV efficiet aequales per29. primi Eucli: At aequalibus his angulis debentur arcus sarcus IK & VM similes.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
