# Epitome astronomiae 348-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INONVMV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/348-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/348-2

EFG H eccentricus, cuius E apogaeum, G perigaeum, recta vero ex I puncto medio inter A & B ducta perpendiculariter ipsi EAG, vsque in F & H, monstrat FH longitudines medias, quibus locis centrum epicycli aequaliter tam à centro eccentrici B, quam à centro mundi A, secundum lineas FB & FA vel HB, & HA recedit, sicut triangula FIB & FIA peraprop. primi Euclidis aequalia demonstrant. Ibidem etiam maxima est eccentri prosthaphaeresis; cuius demonstrationem hic omittemus. Est autem maxima ista prosthaphęresis eccentri in Saturno 6. gr. 30. ser30. sec. in Ioue 5. gr. 14. scr. in Marte ii. gr. 6. serQuid est Excessus longitudinis longioris & propioris? Sunt arcus Zodiaci, quibus prosthaphaereses epicycli in longitudinibus medijs constituti superant prosthaphaereses epicycli apogaeas, vel superantur ab eiusdem epicycli prosthaphaeresibus peris gaeis. Explica hoc? Ptolemaeus & Alphonsini computarunt in Luna aequationes argumenti ad apogaeum & perigaeum, & inde excessum vel diuersitatem diae metri per scrupula proportionalia ad alia eccentrici loca adaequant. At in caeteris planetis, easdem aequationes computant ad longitudines medias, eisque geminum apponunt excessum, quorum priori computatae aequationes excedunt aequationes apogaeas, posteriori vero deficiunt ab aequationibus perigaeis. Prior excessus longitudinis longioris vocatur, posterior cutem longitudinis propioris. δους Figura hac, centro epicycli in H longitudine media prosthaphaeresis est QRS, quae superat pros.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
