Latin
ILINENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 350-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ex ijs, quae modo hîc, &in theoria Lunae dicti sunt, patet propter duplicem excessum, duplicia etiam scrupula proportionalia fieri debere, quibus excessus aequari poßit, vt sciatur quot sexagesimae totius excessus partes cuilibet loco eccentrici, atbeantur. Describuntur etiam hîc duplici modo, videlice 1. per excessum diuisum in 60. sexagesimas, eaque conuenientibus locis dispertitas. 2. per excessum longitudinis lineae apogaeae, velut longißimae, &lineae longitudinis mediae, &lineae perigaeae Selus breuißimae, eumque excessum in 60. partes diuis sum, vt per eas caeterarum linearum longitudo, vel centri epicycli altitudo à terra, &inde prosthus phaereseos iusta magnitudo indagetur. Vt figura pręcedente Excessus lineae AF quo ex edit redit lineam AF vel AH, item excessus lineae AF vel AH, quo lineam AG excedit, diuisus est in 60. sectiiones vel scrupula. Inde computantur cęterae lineae sad alios eccentrici positus, quantum de hoc excessu lineis longitudinum mediarum, &propterea etiam aequationibus argumenti vel accedat vel decedat. Sic epicyclo posito in K, recta AK 40.