# Epitome astronomiae 351-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILINENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/351-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/351-2

scrupulis excedit lineam AH, prosthaphęresis ergo QS epicycli in K, minor est quam prosthaphęresis QS epicycli in H, 40. sexagesimis ipsius RS excessus longitudinis longioris. Eodem modo AL recta ex centro mundi ad epicycli centrum in I. deficit 40. sexage. simis à linea AH, ergo prosthaphęresis eius QS excedit, prosthaphęresin QS epicycli in H 40. sexagesimis ipsius ST excessus longitudinis propioris &c. Copernicus & Prutenicae tabulae non vtuntur his, duplicibus scrupulis, nec duplici excessu, sed sicut supra in Theoria Lunae factum, simplicibus tantum. Computant enim aequationes apogaeas, eisque excessum in perigaeo apponunt, & inde per scrupula proportionalia caeteris omnibus & singulis locis aequatas aequationes accommodant. Quid vocas in Epicyclo Diametrum absidum? Diameter absidum vel apogaeorum in Epicyclo, est recta, per centrum epicycli, & per vtramque absidem, siue per apogaeum & perigaeum verum ducta. Haec linea secat planum epicycli in medietatem erientalem & occidentalem. Quid uid vocas in epicyclo diametrum longitudinum mediarum? Diameter longitudinum mediarum est recta, in plano epicycli per centrum eius ducta, & ad diumetrum absidum perpendiculariter erecta.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
