# Epitome astronomiae 352

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INVNNVN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/352

In hanc lineam planetae incidentis distantia media est inter maximam in apogaeo epicycli, & inter minimam in eiusdem perigaeo. Hinc etiam diameter longitudinum mediarum nominatur. Haec linea secat planum epicycli in medietatem superiorem & inferiorem. Quid est medietas epicycli superior & inferior? Superior epicycli medietas vocatur, quae super diametrum longitudinum mediarum à terra remotior est, in qua apogaeum eius mediat. Inferior altera medietas est, in qua mediat perigaeum. Quid est medietas epicycli orientalis & occidentalis? Orientalis est quae inter apogaeum & perigaeum epicycli intercepta ad orientem respicit: altem aut quae ad occasum extenditur, occidentalis nominas tur. In his tribus superioribus planetis, nec non etiam inferioribus duobus prior medietas epicy cli est orientalis, posterior occidentalis. In luna vero posterior epicycli medietas orientalis est, & prior occidentalis. Illorum enim planetarum epicycli superiore parte secundum signorum seriem incedentes ab apogaeo prius in orientalem medietatem planetam deducunt. Oppositum fit in Luna. IIII. Est ne trium superiorum planetarum latitudo vniusmodi sicut & in Luna?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
