Latin
INVNNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 353
Unproofread scanNot analysed yet
Non. Sed ipsi habent duplicem latitudinem, alteram ab eccentricis orbibus, alteram ab epicyclorum planis dependentem. Cuiusmodi est latitudo ab Eccentrico causata? Eccentricorum plana declinant vtrinque ab ecliptica secantes eam in mundi centro, obliquitate fixa. Porisma. Cum Deferentes apogaea circumuehant per Zodiacum non tantum apogaeorum puncta, sed etiam (vt supra diximus) Nodos: sit vt intersectionum nodi, nec non &latitudinum maximarum limites semper eandem ab apogaeis sui eccentrici distantiam habeant: fit etiam vt ipsa apogaea, quin &quoduis eccentrici punctum, propter hunc deferentium nodos motum iuxta eclipticam incedendo parallelos ad eam describant. Id quod in lunari orbe non accidere solet, cum enim ibi deferentes apogaeum &deferens nodos inter se &qualitate &quantitate motus discrepent: apogaeum eccentrici non minus quam epicycli centrum, vel etiam ipsa Luna, omnes latitudinum varietates subit. Cum ergo intersectiones sicut &limites latitudinum eadem inter stitia ab apogaeis custodiant, quanta est eorum distantia ab apogaeis? Ptolemaeus inuenit limitem maximae latitudinis borealis ipsius eccentrici Martis quidem in ipso apogaeo, Iouis autem suo apogaeo secundum signorum ordinem posteriorem 20.