# Epitome astronomiae 354-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILINENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/354-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/354-2

Cum ergo intersectiones sicut & limites latitudinum eadem interstitia ab apogaeis custodiant, quam ta est eorum distantia ab apogaeis? Ptolemaeus inuenit limitem maximae latitudinis borealis ipsius eccentrici Martis quidem in ipso apogaeo, Iouis autem suo apogaeo secundum signorum ordinem posteriorem 20. gradibus, Saturni vero suo apogaeo contra signorum seriem priorem 50. gradibus, numeratis in Zodiaco vel circulo concentrico. Dato ergo loco apogaei, mox etiam locus limitis borei, & inde reliquorum trium punctorum cardinalium, scilicet limitis austrini, & nodi ascendentis & descendentis innotescit. Porisma. 1. Planetarum horum apogaea semper ab ecliptica in boream recedunt. 2. Planetae isti maiori suarum periodicarum reuolutionum parte habent latitudinem borealem, quandoquidem maior orbium eorum eccentris corum pars in boream declinat. Est ergo hodie B Limes boreus in 9. gr. m. 204 – Nodus ascendens in 9. gr. Q. 268 & 28 dus Nodus descendens & limes austrinus occupant loca Zodiaci opposita. Obliquitas horum orbium eccentricorum (cuiusmodi in Luna diximus esse graduum 5) est in Saturno 2. gr. 30. scr. in Ioue 1. gr. 30. scr.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
