Latin
INVNNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 355
Unproofread scanNot analysed yet
Nodus descendens &limes austrinus occupant loca Zodiaci opposita. Obliquitas horum orbium eccentricorum (cuiusmodi in Luna diximus esse graduum 5) est in Saturno 2. gr. 30. scr. in Ioue 1. gr. 30. scr. in Marte i. gr. 0. scr. Figura ista A centrum mundi, descripti circuli BCDE planum intelligatur per C &E transire polos eclipticae, quam repraesentet linea BAD. Deinde F centro intelligatur planum eccentrici orbis GHIK tranens per polos eccentrici M &O, &per L limitem oreum, &N austrinum. Planum autem motus eius repręsentet LEN secans eclipticam in A. Centrum ergo epicycli in L constitutum habet maximam latitudinem boream, sicut in N austrinam, secundum quantitatem anguli hîc signati GAL, vel IAN. Hinc etiam sequitur polum eccentrici alterum minus, alterum magis à polo eclipticae corresponente abesse, sicut videre est in OK &HM. Cuiusmodi est anomalia latitudinis, quam tribus his planetis epicyclus affert?