# Epitome astronomiae 355-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILINENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/355-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/355-2

in Marte Figura ista A centrum mundi, descripti circuli BCDE planum intelligatur per C & E transire polos eclipticae, quam repraesentet linea BAD. Deinde F centro intelligatur planum eccentrici orbis GHIK tranfiens per polos eccentrici M & O, & per L limitem boreum, & N austrinum. Planum autem motus cius repręsentet LEN secans eclipticam in A. Centrum ergo epicycli in L constitutum habet maximam latitudinem boream, sicut in N austrinam, secundum quantitatem anguli hîc signati GAL, vel IAN. Hinc etiam sequitur polum eccentrici alterum minus, alterum magis à polo eclipticae correspondente abesse, sicut videre est in OK & HM. Cuiusmodi est anomalia latitudinis, quam tribus his planetis epicyclus affert? Epicyclorum plana, quorum axes, vt suprà diximus, obliqui sunt ad eccentricorum suorum plana, non minus quam in Venere & Mercurio, g minam habent inclinationem vel librationem, & earum neutram fixam, sed mutabilem vtramque, attamen cum periodo eccentricorum suorum proportionalem.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
