Latin
IVOLNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 357-2
Unproofread scanNot analysed yet
IVOLNVN Eaedem lineae ijsdem literis notatae sunt epicyclorum in M nodo ascendente, N limite austrino, &in O nodo descendente. In M igitur nodo ascendente nulla est inclinatio diametri absidum HK, sed ea tota in eccentrici, &idcirco etiam in eclipticae plano, quia in recta CEM communi sectione, incumbit. Inde digrediente epicyclo versus G limitem boreum, in latitudinem boream: diameter HK inclinatur super diametro 11. longitudinum mediarum, sic vt H apogaeum ad eclipticam citra eccentrici planum, sed K perigaeum vltra idem planum inclinetur, quae inclinatio maxima est in G limite boreo.