# Epitome astronomiae 358-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILINENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/358-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/358-2

In M igitur nodo ascendente nulla est inclinatio diametri absidum HK, sed ea tota in eccentrici, & idcirco etiam in eclipticae plano, quia in recta CEM communi sectione, incumbit. Inde digrediente epicyclo versus G limitem boreum, in latitudinem boream: diameter HK inclinatur super diametro 11 longitudinum mediarum, sic vt H apogaeum ad eclipticam citra eccentrici planum, sed K perigaeum vltra idem planum inclinetur, quae inclinatio maxima est in G limite boreo. Inde eadem inclinatio minuitur, vsque dum in O nodo descendente denuo nulla sit. At pòst versus N ista inclinatio diametri huius in alterum latus eccentrici abit, sicut enim apogaeum prius ab M per G in O nutabat à plano eccentrici versus polum E austrinum, ita ab O per N ad M nutat versus D polum boreum. Itaque rursus inuenitur H inclinare ad eclipticam, & K ab eadem refugit, donec maxima inclinatio in N, & rursus nulla in M fiat. Altera Reflexio seu Obliquatio Λoξωσις vocatur. Haec jacit diametrum longitudinum medis arum epicycli vltra citraque eccentrici planum reflecti, hac lege: Dum centrum epicycli fuerit in limis tibus, ista diameter in planum eccentrici tota incidit. Sed eo ex limitibus abeunte, medietas diametribus ius occidentalis reflectitur introrsum intra eccentricum & eclipticam orientalis autem extrore sum. Maxima autem reflexio huius diametri contingit epicyclo in nodis versante. Ea omnino aequatur obliquitati eccentrici. Absoluitur ista libratio super diametrum absidum. Figura proxima epicyclo in G limite boreo posito, IL longitudinum mediarum diameter plano eccentrici incumbit sine vlla reflexione.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
