# Epitome astronomiae 361

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INCLVVNT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/361

diameter mutuarum sectionum epicycli & eccentrici, diametro sectionis eccentricorum & eclipticae, & sic etiam ipsi eclipticae, quam proximè semper aequidistent (neutra enim extra limites & nodos ad amussim plano eclipticae aequidistat, ista quidem, quia circa limites libratio, vtpote in medio velocitatis, concitatior est, quam partium eocentrici obliquitatis diminutio: altera vero propter inclinationem diametri absidum; attamen differentia ista sensibilis vix est) ideo pro vna simplici latitudine haberi possunt, qua scilicet planum epicycli, quod in nodis vnitur eclipticae, inclinare faciat diametrum illam, quae lineae per vtrumque limitem ductae parallela est, super diametrum lineae per nodos ductae parallelam.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
