Latin
THEORIA V
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 363-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEORIA V NERIS. 9. Quot sunt orbes in Theoria Veneris? TOtidem quot in theoria aliqua trium superioum: videlicet Eccentricus. Duo deferentes apogaeum eccentrici. Epicyclus. Quibus itidem adiunctus est Circulus Aequans. Causae positionum &dispositionum horum orbium eaedem sunt cum ijs, quas suprà exposuimus. Quomodo &qualiter mouetur Eccentricus Veneris? Eccentricus Veneris mouetur secundum signorum seriem circa axem &polos proprios, vnà cum deferentium apogaea polis vagos, aequaliter circa centrum Aequantis circuli. Circuitum suum absoluit annuo spacio praecisè cum Solis eccentrico. Quod nam &vbi est hoc Aequantis Veneris centrum, circa quod eccentricus regulariter incedit? Centrum aequalitatis Veneris est similiter, sicut &in superioribus planetis, in linea apogaei vltra centrum eccentrici, duplam habens à centro mundi distantiam ad eccentricitatem eccentrici. Hinc itidem consequitur, vt motus eccentrici orbis epicyclum tardius ferat circa apogaeum, velocius circa perigaeum. Quomodo mouentur deferentes apogaea?