# Epitome astronomiae 363-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, THEORIA V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/363-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/363-2

THEORIA V NERIS. 9. Quot sunt orbes in Theoria Veneris? TOtidem quot in theoria aliqua trium superioum: videlicet Eccentricus. Duo deferentes apogaeum eccentrici. Epicyclus. Quibus itidem adiunctus est Circulus Aequans. Causae positionum & dispositionum horum orbium eaedem sunt cum ijs, quas suprà exposuimus. Quomodo & qualiter mouetur Eccentricus Veneris? Eccentricus Veneris mouetur secundum signorum seriem circa axem & polos proprios, vnà cum deferentium apogaea polis vagos, aequaliter circa centrum Aequantis circuli. Circuitum suum absoluit annuo spacio praecisè cum Solis eccentrico. Quod nam & vbi est hoc Aequantis Veneris centrum, circa quod eccentricus regulariter incedit? Centrum aequalitatis Veneris est similiter, sicut & in superioribus planetis, in linea apogaei vltra centrum eccentrici, duplam habens à centro mundi distantiam ad eccentricitatem eccentrici. Hinc itidem consequitur, vt motus eccentrici orbis epicyclum tardius ferat circa apogaeum, velocius circa perigaeum. Quomodo mouentur deferentes apogaea?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
