# Epitome astronomiae 363

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INCLVVNT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/363

COtidem quot in theoria aliqua trium superioum: videlicet Eccentricus. Duo deferentes apogaeum eccentrici. Epicyclus. Quibus itidem adiunctus est Circulus Aequans. Causae positionum & dispositionum horum orbium eaedem sunt cum ijs, quas suprà exposuimus. Quomodo & qualiter mouetur Eccentricus Veneris? Eccentricus Veneris mouetur secundum signorum seriem circa axem & polos proprios, vnà cum deferentium apogaea polis vagos, aequaliter circa centrum Aequantis circuli. Circuitum suum absoluit annuo spacio praecisè cum Solis eccentrico. Quod nam & vbi est hoc Aequantis Veneris centrum, circa quod eccentricus regulariter incedit? Centrum aequalitatis Veneris est similiter, sicut & in superioribus planetis, in linea apogaei vltra centrum eccentrici, duplam habens à centro mundi distantiam ad eccentricitatem eccentrici. Hinc itidem consequitur, vt motus eccentrici orbis epicyclum tardius ferat circa apogaeum, velocius circa perigaeum. Quomodo mouentur deferentes apogaea? Mouentur secundum signorum seriem circa centrum mundi & polos proprios vltra citraque eclis pticae polos vagos, virtute octauae sphaerae, vnam periodum cum ea restituentes (iuxta Alphonsinum calculum) annis 49000. Hoc motu promouentur apogaeum & perigaeum eccentrici.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
