# Epitome astronomiae 364

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INCLVVNT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/364

Haec polorum deferentium instabilitas facit etiam polos eccentrici hinc inde vagos. Ptolemaeus sua aetate inuenit apogaeum Veneris in 25. gr. Tauri. Existimauitque id similiter cum stellarum fixarum sphaera annis centenis vno gradu prorepere. Iuxta Copernici recentiores obseruati. ones apogaeum Veneris hodie est in 164 TL. In motu apogaei Veneris conuenit Copernico cum omnibus pręcedentibus, quod scilicet cum stellis fixis simul conuertatur certum & fixum subearum orbe locum retinens. At tempus periodicum, quod Ptolemaeus hîc sicut & in stellis sixis deffniendum putauit annis 36900, Alphonsini autem annis 49000. id Copernicus numerat annis 25816. Aegyptijs. Sed nec illud praetereundum. Alphonsini hic etiam nimium ab obseruationibus deficientes, statuunt apogaea: Veneris & Solis perpetuo esse coniuncta, & vtrumque eorum sub aetatem Ptolemaei in I3 1/2 XI, contra manifestam ipsius Artificis obseruationem, detrudunt. Vnde secundum eorundem calculum locus eius hodie esse deberet 2. gr. cancri. Quomodo & qualiter mouetur Epicyclus?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
