Latin
THEORIA V
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 366-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ista autem linea est parallela tam ei rectae, quae ex eccentrici Solis centro ad ipsum solem, quam ei, quae ex aequantis Veneris centro ad eius epicycli centrum, ducitur. 3. Vnde patet Venerem à Sole vlterius expacis ari non posse, quam epicycli sui magnitudo ferre potest. His 4. accedit eccentricitatis eccentrici Solis &aequantis Veneris similitudo, erat enim Ptolemaei tempore altera alteri similis, Copernicus vero vtramque inuenit nostro tempore decreuisse. Vnde si centrum epicycli &in eccentrico aequante moueretur, prosthaphaereses eccentri in Venere &in Sole aequales essent, quae tamen hoc modo haud multum inter se dißident. Dimensio orbium sphaerae 9. Qualium semidiameter orbis eccentrici Veneris est 60. partium, talium demonstrat Ptolemęus eccentricitatem eccentrici part. 1. scr. 15. eccentricitatem aequantis partium (sicut &in Sole) 2. scr. 30. semidiametrum epicycli part. 43. scr. 10. Hinc mimaximam nimam altitudinem à terra part. 15. scr. 35. part. par. 104. scr. 25. Copernicus animaduertit aequantis eccentricitatem hodie tantum esse, 2. part. 6. scr. Vnde eccentrici eccentricitas foret part. 0. scr. 51.