Latin
AEQVINIOCTIALI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
videlicet, Stella Saturni, Iouis, Martis, Solis, Veneris, Mercurij &Lunae. Hae singulae singulis motibus &orbibus progrediuntur. Quare errantes dicuntur? Πλάνηται id est, erraticae stellae, non quòd incertis motibus vagantes in coelo oberrent: Nam leges motuum certas strictè obseruant: sed quia magna motus varietate incedentes nunc tardi, nunc veloces sunt: iam progrediuatur, regrediuntur aus omninò subsistunt: Aliquando in austro, aliquanda in borea versantur: quandoque minori, quandoq maiori corporis mole &luminis copia fulgent. Item quia nec ad seinuicem, nec ad stellas fixas eandem distantiam retinet.