# Epitome astronomiae 37-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, AEQVINIOCTIALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/37-2

videlicet, Stella Saturni, Iouis, Martis, Solis, Veneris, Mercurij & Lunae. Hae singulae singulis motibus & orbibus progrediuntur. Quare errantes dicuntur? Πλάνηται id est, erraticae stellae, non quòd incertis motibus vagantes in coelo oberrent: Nam leges motuum certas strictè obseruant: sed quia magna motus varietate incedentes nunc tardi, nunc veloces sunt: iam progrediuatur, regrediuntur aus omninò subsistunt: Aliquando in austro, aliquanda in borea versantur: quandoque minori, quandoq maiori corporis mole & luminis copia fulgent. Item quia nec ad seinuicem, nec ad stellas fixas eandem distantiam retinet.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
