Latin
HEORIA ME
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 370
Unproofread scanNot analysed yet
Occupat autem imum circuli parui à centro eccentrici descriptis Quot ergo sunt apogaea eccentricorum Mercurijs Duo. Verum, quod est eccentrici, descriptum per rectam ex centro mundi per eccentrici centrum ductam. Hoc autem apogaeum, propter circuitum centu eccentrici in circulo paruo, instabilem habet sedem Et medium, quod est vel eccentri eccentritis, vel etiam aequantis. Hoc determinatur per rectum ex centro mundi per aequantis &per eccentri a centrici centra (sunt enim in vna eademque linea ductam. Hoc medium apogaeum est norma es gula veri, siquidem sub deferentibus apogaea mas net fixum. Vnde etiam isti deferentes, apogaeum hoc aequantis circumferre dicuntur. Porisma. Eccentricus Mercurij, sicut &Lunae, in superiore sua parte ad apogaeum velocior est, quamin inferiore, propterea quod aequalitatis eius centrum Hic, sicut &illic, proprius ad perigaeum quam ad apogaeum accedit. Quomodo mouentur deferentes apogaeum ęquantis seu medium? Mouentur secundum signorum seriem circa centrum mundi &polos proprios, vltra citraque eclipticae polos vagantes, virtute octauae sphaerae, vnam periodum cum ea restituentes (iuxta Alphonsinorum doctrinam) annis 49000. Hoc motu promouentur apogaeum &perigaeum aequantis.