Latin
THEORIA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 370-2
Unproofread scanNot analysed yet
Occupat autem imum circuli parui a centro eccentrici descriptis Quot ergo sunt apogaea eccentricorum Mercurij? Duo. Verum, quod est eccentrici, descriptum per rectam ex centro mundi per eccentrici centrum ductam. Hoc autem apogaeum, propter circuitum centri eccentrici in circulo paruo, instabilem habet sedem Et medium, quod est vel eccentri eccentri vel etiam aequantis. Hoc determinatur per rectam ex centro mundi per aequantis &per eccentrin centrici centra (sunt enim in vna eademque linea ductam. Hoc medium apogaeum est normae gula veri, siquidem sub deferentibus apogaea manet fixum. Vnde etiam isti deferentes, apogaeum hoc aequantis circumferre dicuntur. Porisma. Eccentricus Mercurij, sicut &Lunae, in supe riore sua parte ad apogaeum velocior est, quamui inferiore, propterea quod aequalitatis eius centrum Fic, sicut &illic, proprius ad perigaeum quam ad apogaeum accedit. Quomodo mouentur deferentes apogaeum ęquantis seu medium? Mouentur secundum signorum seriem circa centrum mundi &polos proprios, vltra citraque eclipticae polos vagantes, virtute octauae sphaerae, vnam periodum cum ea restituentes (iuxta AlphonsinoTum doctrinam) annis 49000. Hoc motu proimouentur apogaeum &perigaeum aequantis.