# Epitome astronomiae 371-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, THEORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/371-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/371-2

Haec polorum Deferentium instabilitas facit etiam polos vtriusque eccentrici hinc inde vagos. Ptolemaeus sua aetate inuenit apogęum aequantis Mercurij in 10. gradu Librae. Existimauit autem iuxta priorum temporum obseruationes, id, similister cum stellarum fixarum sphęra annis centum vno gradu progredi. At iuxta Copernici demonstrastiones apogaeum hoc hodie est in 29, 5 gr. p. Vnde colligit apogęum Mercurij (si modo motus scius sit aequalis) conficere sub sphęra stellarum fixarum vnum gradum annis 63. ferè. Periodum intetram restituit iuxta has obseruationes sub fixarum stellarum orbe annis Aegyptijs 22405. sed sub Zodiaco periodum complet annis Aegyptijs 11995, hoc est 12000. fermè. Alphonsinarum tabularum calculus denuo contra obseruationes multiplices Ptolemaei, reijcit locum apogei Mercurij sub ipsius ętatem in Iaquam gr. 2 inde secundum eundem calculum locus eius hodie Esse debebat 1/ gr. m. Quomodo mouetur Eccentrus Eccentris Mouetur contra signorum ordinem, aequaliter circa suum centrum, quod idem est cum parui circuli centro, circa proprium axem, & polos proprios, vnà cum deferentium apogaeum aequantis polis, vagos. Circumit semel spacio annuo, quo eccentiis cus semel etiam circuit ad lineam apogaei.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
