# Epitome astronomiae 372

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, HEORIA ME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/372

Eccentrus eccentri & eccentricus ad apogei lineam pari tempore redeunt, ille quidem contra, lic autem secundum signorum ordinem, videlicet diebus 365. horis 6. scr. 33. sec. 8. tert. 35. Quid huius orbis motum consequitur? Hanc motus orbis huius rationem multa consequuntur porismata, quorum praecipua haec sunt, 1. Centrum eccentrici circumfertur in circumferentia parui circuli. 2. Eccentricitas eccentrici mutatur, nonnunquam enim tripla est ad eccentricitatem aequantis, si scilicet centrum eccentrici fuerit in summitate parui circuli: nonnunquam autem cum ea conuenit, si ad eiusdem circelli imum delatum, ipsi aequantis centro vnitum fuerit. 3. Apogaeum & perigaeum eccentrici vltracitu aequantis apogaeum & perigaeum contra & secundum signorum succeßionem voluitur; terminos tamen, videl. duodecimam Zodiaci partem non egreditur. Schemate hoc circulus exterior in 12. dodecate moria diuisus, Aequans est, cuius apogaeum A, per rigaeum B, linea apogei AB, transiens per tria ista centra, scilicet mundi C, aequantis D, & circuli par E. Quando ergo eccentrici centrum venerit in summitatem circuli parui F, eccentricitas eius tripla est ad DC eccentricitatem aequantis. DC enim est aequalis semidiametro circuli parui. Sed quando ad D descenderit, eccentricitas eius est minima.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
