Latin
HEORIA ME
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 375
Unproofread scanNot analysed yet
In vna reuolutione centrum epicycli semel quidem, in apogaeo eccentrici, à terra remotißimus fit, at in opposito eius non proximus est, verum alijs duobus punctis ab apogaeo aequantis triente circuli remotis ad terram proximè descendit. 3. Hac motuum congerie centrum epicycli describit figuram oualem, attamen ouali figurae Lunae dißimilem. Propter motuum similitudinem ad lineam apogaei, centro eccentrici (vt in figura praecedente cernere licet) in summitate parui circuli posito, epicyclus remotissimus est à terra, quia in apogaeo. Inde vero epicyclus tam propter suum, quam propter eccentrici centri descensum terrae appropinquat, vsque dum vtrinque triente descripto centrum eccentrici in P, epicyclus in H fuerit. Ibi terris proximus est. At inde dum centrum eccentrici ad D, &epicyclus in perigaeum venerit, distantia eius à terra maior est, quam in H. Demonstrationem omittimus. Ibi tum per totum eccentrum eccentri vnam periodum confecit. Idem in altera medietate similiter accidit. At figura hoc modo descripta Qualis sit, ei tamen quam centrum epicycli Lunae delineat, dissimilis, &mox dicetur, Quomodo motus hi describentes oualem figuram Mercurij, se habent ad qualis figurae lunae descriptionem? Conuenit vtrique sphaerae, Lunae &Mercurij in his. 1. Quantum eccentricus vtriusque progreditur in consequentia signorum, in Luna quidem à linea