# Epitome astronomiae 376

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, IDUNNLUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/376

Vnde necesse est epicyclum in qualibet uolutione centro parui circuli bis proximum, & bis ab eodem remotißimum esse. 5. Hinc vterque epicyclus centro suo vna periodi describit figuram oualem. Rursus autem discrepant in istis. 1. Centrum parui circuli Lunae est mundicens trum. Sed in Mercurio totus iste circulus fit aete centricus, quia ille ab orbe eccentrico, iste à secunt dum quid concentricis describitur. 2. Vnde apogaeum Lunae aequaliter per totum Zodiacum vagatur, nec apogaeo medio indiget: in Mercurio vltra citraque medium suum apogaeum torquetur, qua volutatione hinc inde errando, tam apogaeum quam perigaeum tortuosam figuram depingit. Schemate praecedente apogaeum describit figuram NSGXAdI a ferme μήνοηδη, perigaeum aut figuram QTLYBe Mb fermè κογχοειδῇ. 3. Ex quo sequitur, quod apogaeum Lunae tantum contra signorum ordinem moueatur: sed Mercurij apogaeum interdum etiam motu reciproco in consequentia procedat. 4. Eccentricitas Lunae in tota periodo manet eadem, Mercurij mutatur continuè. 5.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
