# Epitome astronomiae 377-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TULINENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/377-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/377-2

Ex quo sequitur, quod apogaeum Lunae tantum contra signorum ordinem moueatur: sed Mercurij apogaeum interdum etiam motu reciproco in consequentia procedat. 4. Eccentricitas Lunae in tota periodo manet eadem, Mercurij mutatur continuè. 5. Luna in quauis reuolutione bis in apogaeum, & bis in perigaeum deuoluitur, vnde etiam bis res motißima, & bis fit proxima terris, limites autem isti quadrante circuli à se inuicem distant. At Mercurius semel tantum in apogaeum, semel etiam in perigaeum incidit, & semel tantum longißime a terra recedit, attamen bis proximus accedit, illud fit in apogaeo, hoc autem non in perigaeo, sed in duobus locis ab apogaeo triente circuli vtrinque distantibus. 6. Epicyclus Lunae magis lenticularem, Mercurij vero magis oualem figuram describit. Causa huius rei est, quod centrum aequantis lunae, circa quod eccentricus eius regularis fit, simul etiam centrum parui circuli est: in Mercurio autem ipsum in parui circuli imo residet. Communiter tamen vtramque figuram oualem appellamus. Quomodo & qualiter mouetur Epicyclus Mercurijs Epicyclus Mercurij mouetur in superiore parte secundum, & in inferiore contra signorum ordinem circa axem suum proprium mobilem, planoque sui eccentrici obliquè insistentem, aequaliter ab apogaeo medio. Conuertitur mensibus quatuor ferè. Motus eius diurnus habet 3. gr. 6. scr. 24. seq 14. tert. 5. quart. 36. quint. Periodus vna comple tur diebus 115. horis 21. scr. 3. sec. 26. tert. 54. Vnde huius apogaei medij descriptio dependet, Describitur per rectam ex centro aequantis pu centrum epicycli vsque ad circumferentiam ductam Porismata.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
