# Epitome astronomiae 378-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TULINENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/378-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/378-2

I. Epicyclus Mercurij, contrà quàm in superis oribus planetis, & in Venere fit, in superiore parte eccentrici tardior est velocior in inferiore, propterea quod centrum aequalitatis eius in hac abie ria propius ad perigaeum, illic autem proprius ad apogaeum accedit. 2. Centro epicycli in linea apogaei constitum coincidunt apogaeum epicycli medium, verum, an punctum concauitatis. At apogaeum medium e concauitatis punctum insuper in alijs duobus, & in punctis proximi accessus iterum vniuntur. Inde supra puncta ista proximi accessus versus apogaeum eccentrici apogaeum epicycli medium semper diat inter apogaeum verum, & concauitatis punctum, sed infrà versus perigaeum mediat punctum concauitatis. Figura praecedente angulus BDH triens circulis est, siue duorum rectorum duos trientes habi EDP vero, vt ex supra dictis patet, duorum rectorum vnus triens est, quare per 14. primi PDH vna continua recta est. Punctum ergo concauitatis & apogaeum medium descripta ex D & P aequantis & eccentrici centris, non differunt. Sed si epicyclus supra H & K fuerit versus N, recta PH transcendit rectam DH, infrà verò versus B, eadem PH mediat inter DH & CH. Ergo &c. Qua harmonia Mercurius Solem obseruat? Mercurius, sicut & Venus, in motu periodice Eccentrici Soli alligatus est. Conuenit enim etiam

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
