Latin
TULINENTI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 379-2
Unproofread scanNot analysed yet
ipsius reuolutio exactißime cum Solis eccentrico. Huic addi potest, quod etiam Eccentrus eccentri Mercurij pariter cum Solis eccentrico reuoluitur, attamen non simpliciter, sed collatione facta ad apogaeum Mercurij medium siue aequantis. Praeterea iuxta recentiores obseruationes &hypotheses orbium Solis (de quibus suprà, pag. 297 Mercurius, quod ad motum longitudinis attinet, in numero &simili dispositione orbium, eorumque motuum qualitate conuenit cum Solis theoria. Etenim vtrobique eccentrus eccentri est, contra fignorum successionem incedens, &c. Vnde vtrinque medium apogaeum à vero vt plurimum distinctum est, &eccentricitatem mutabilem efficit. Quae porismata consequuntur hanc harmoniam? 1. Sol &Mercurius, sicut etiam Venus, medio motu semper sunt coniuncti. 2. Quare Mercurius etiam vnà cum Sole &Venere eundem medium motum, &idcirco vnam eandemque medij sui motus lineam vsurpat. 3. Idcirco nec Mercurius, sicut nec Venus, à S le vltra, quam epicycli magnitudo permittit, dis gredi potest. 4. Quantum Sol à medio apogaeo Mercurij procedit, tantundem eccentrici Mercurij centrum in paruo circulo retrocedit. Dimensio orbium sphaerae Mercurij Qualium semidiameter eccentrici, in figura proximè superiori DA, vel DB, vel PH est 60.