# Epitome astronomiae 379

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, IDUNNLUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/379

ipsius reuolutio exactißime cum Solis eccentrico. Huic addi potest, quod etiam Eccentrus eccens tri Mercurij pariter cum Solis eccentrico reuoluitur, attamen non simpliciter, sed collatione facta ad apogaeum Mercurij medium siue aequantis. Praeterea iuxta recentiores obseruationes & hypotheses orbium Solis (de quibus suprâ, pag. 297 Mercurius, quod ad motum longitudinis attinet, in numero & simili dispositione orbium, eorumque motuum qualitate conuenit cum Solis theoria. Etenim vtrobique eccentrus eccentri est, contra fignorum successionem incedens, &c. Vnde vtrinque medium apogaeum à vero vt plurimum distinctum est, & eccentricitatem mutabilem efficit. Quae porismata consequuntur hanc harmoniam. 1. Sol & Mercurius, sicut etiam Venus, medio motu semper sunt coniuncti. 2. Quare Mercurius etiam vnà cum Sole & Venere eundem medium motum, & idcirco vnam eandemque medij sui motus lineam vsurpat. 3. Idcirco nec Mercurius, sicut nec Venus, à So le vltra, quam epicycli magnitudo permittit, dis gredi potest. 4. Quantum Sol à medio apogaeo Mercurij proe cedit, tantundem eccentrici Mercurij centrum an paruo circulo retrocedit.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
