# Epitome astronomiae 380

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, IDUNNLUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/380

Dimensio orbium sphaerae Mercurijs Qualium semidiameter eccentrici, in figura proximè superiori DA, vel DB, vel PH est 60. partium, talium iuxta obseruationes & demonstrationes Ptolemaei, numeratur Aequantis eccentricitas en 3. part. eccentricitas eccentrici maxima CF q. parta linea apogaei CN69. part. linea (qualis tum est) perigaei CQ 51. part. At quando centrum epicycli in perigaeum deuenit, quod sit quando centrum eccens trici descendit in D, ibi tum linea perigei est CD part. Sed linea proximi excessus CH, & CK demonstratur 55. part. 33. scr. Ita epicycli semidiameter est 22. part. 30. scr. Hinc maxima distantia Mercurij in apogęo eccentrici & epicycli constituti est qui. par30. scr. Quod si eccentricitas fixa maneret foret eius altitudo in perigaeis eorundem orbium 28. part. 30. scr. quanquam sane ipse Mercurius suo corpore eo propter causas expositas, non descendat, orbi tamen nihilominus ista capacitas concedi necesse est. In punctis autem proximi accessus minima altitudo Mercurij fit 33. part. 4. scr. III. Quorum punctorum, linearum & arcus arcuum cognitio in theoria Mercurij requiritur?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
